ORACIONES a. Hieme dies brevissimi sunt, aestate longissimi. b. Omnium Gallorum fortissimi sunt Belgae. c. Saturnus, saevissimus patrum (e patribus, inter patres), filios suos vorabat. d. Ex omnibus floribus pulcherrima rosa est. e. In Roma plurima aedificia pulcherrima erant. f. Mens hominis omnium rerum celerrima est. g. Somnus morti simillimus est. h. Apud Helvetios longe nobilissimus et ditissimus Orgetorix fuit. i. Difficillimum omnium fuit id bellum quod populus Romanus contra Carthaginienses, acerrimos hostes, gessit. a. Dolor animi gravior est quam corporis dolor. b. Nullum malum gravius est quam bellum civile. c. Saepe utilior est homo silens quam loquax orator. d. Saepe remedium malo peius est. e. Vergilius poeta tam clarus est quam Homerus. f. Terra maior est quam luna, sed minor quam sol. g. Curatio vulneris gravior vulner